Trouvé 239 Résultats pour: leo
dicit piger leæna in via leo in itineribus (Liber Proverbiorum 26, 13)
fugit impius nemine persequente justus autem quasi leo confidens absque terrore erit (Liber Proverbiorum 28, 1)
leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem (Liber Proverbiorum 28, 15)
leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum (Liber Proverbiorum 30, 30)
nemo est qui semper vivat et qui hujus rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo (Liber Ecclesiastes 9, 4)
veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum (Canticum Canticorum 4, 8)
non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 18)
noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes (Liber Ecclesiasticus 13, 23)
dentes leonis dentes ejus interficientes animas hominum (Liber Ecclesiasticus 21, 3)
et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa (Liber Ecclesiasticus 25, 23)
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates (Liber Ecclesiasticus 27, 11)