Trouvé 62 Résultats pour: initio
ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum (Liber Baruch 3, 26)
et replebo vos hominibus et jumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 36, 11)
et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Juda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis (Prophetia Michaeae 5, 2)
qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis (Evangelium secundum Lucam 1, 2)
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater ejus (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)
et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)