Trouvé 199 Résultats pour: finem diei

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)

  • Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. (Prophetia Danielis 9, 27)

  • Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)

  • Tu autem vade ad præfinitum et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. (Prophetia Danielis 12, 13)

  • a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet (Prophetia Ioel 1, 15)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam ejus et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem (Prophetia Amos 1, 11)

  • juravit Dominus in superbia Jacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum (Prophetia Amos 8, 7)

  • et cœpit Jona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur (Prophetia Ionae 3, 4)

  • propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium quia impius prævalet adversus justum propterea egreditur judicium perversum (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit (Prophetia Habacuc 2, 3)

  • juxta est dies Domini magnus juxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina