Trouvé 50 Résultats pour: facias

  • observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte (Liber Deuteronomii 16, 1)

  • non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (Liber Deuteronomii 24, 4)

  • memento quod servieris in Ægypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem (Liber Deuteronomii 24, 18)

  • memento quod et tu servieris in Ægypto et idcirco præcipiam tibi ut facias hanc rem (Liber Deuteronomii 24, 22)

  • hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)

  • sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus quæ ego præcipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra (Liber Deuteronomii 28, 1)

  • quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te (Liber Deuteronomii 28, 15)

  • sed juxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum (Liber Deuteronomii 30, 14)

  • confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis (Liber Iosue 1, 7)

  • non recedat volumen legis hujus de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam (Liber Iosue 1, 8)

  • et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quæ facias (Liber I Samuelis 10, 8)

  • et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi (Liber I Samuelis 16, 3)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina