Trouvé 57 Résultats pour: excelsa
et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est (Prophetia Ezechielis 16, 16)
Et lavavi oculus meos, et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea (Prophetia Danielis 8, 3)
et disperdentur excelsa idoli peccatum Israël lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos (Prophetia Osee 10, 8)
quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terræ Dominus Deus exercituum nomen ejus (Prophetia Amos 4, 13)
et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israël desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio (Prophetia Amos 7, 9)
quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terræ (Prophetia Michaeae 1, 3)
in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)
propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum (Prophetia Michaeae 3, 12)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem (Prophetia Habacuc 3, 19)