Trouvé 189 Résultats pour: et Nepthalim et Ephraim

  • commorati sunt in Hierusalem de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse (Liber I Paralipomenon 9, 3)

  • porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis (Liber I Paralipomenon 12, 30)

  • sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël (Liber I Paralipomenon 12, 40)

  • septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma ejus viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 10)

  • undecimus mense undecimo Banajas Pharathonites de filiis Ephraim et in turma ejus viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 14)

  • filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Johel filius Phadiæ (Liber I Paralipomenon 27, 20)

  • stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israël (Liber II Paralipomenon 13, 4)

  • quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetæ confortatus est et abstulit idola de omni terra Juda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini (Liber II Paralipomenon 15, 8)

  • congregavitque universum Juda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israël videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim (Liber II Paralipomenon 16, 4)

  • constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus (Liber II Paralipomenon 17, 2)

  • habitavit ergo Josaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 19, 4)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina