Trouvé 2334 Résultats pour: enim

  • dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine (Liber Exodus 33, 17)

  • rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet (Liber Exodus 33, 20)

  • ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)

  • sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut præcepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Ægypto (Liber Exodus 34, 18)

  • cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)

  • omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo (Liber Leviticus 6, 23)

  • hostia enim quæ cæditur pro peccato cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni (Liber Leviticus 6, 30)

  • pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis ejus lege perpetua ab omni populo Israël (Liber Leviticus 7, 34)

  • de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestræ septem enim diebus finitur consecratio (Liber Leviticus 8, 33)

  • die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi præceptum est (Liber Leviticus 8, 35)

  • bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis (Liber Leviticus 9, 4)

  • pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiæ tuæ tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël (Liber Leviticus 10, 14)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina