Trouvé 382 Résultats pour: dixerunt

  • et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (Liber I Regum 21, 13)

  • at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est (Liber II Regum 1, 8)

  • egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete (Liber II Regum 2, 3)

  • accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete (Liber II Regum 2, 5)

  • videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)

  • dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis (Liber II Regum 2, 19)

  • dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis (Liber II Regum 6, 1)

  • quattuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur (Liber II Regum 7, 3)

  • Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit (Liber II Regum 9, 11)

  • festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu (Liber II Regum 9, 13)

  • timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere (Liber II Regum 10, 4)

  • produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex (Liber II Regum 11, 12)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina