Trouvé 107 Résultats pour: cuncta

  • sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa ejus et quicquid ad cærimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur (Liber Numeri 1, 50)

  • ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio ejus utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium et inducent vectes (Liber Numeri 4, 14)

  • hæc autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum (Liber Numeri 8, 4)

  • excubabuntque Levitæ ad præcepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul (Liber Numeri 18, 3)

  • et inpositis capiti ejus manibus cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus (Liber Numeri 27, 23)

  • reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • tu magis accede et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea (Liber Deuteronomii 5, 27)

  • cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hæc cuncta portare (Liber Deuteronomii 14, 24)

  • sed filium odiosæ agnoscet primogenitum dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum ejus et huic debentur primogenita (Liber Deuteronomii 21, 17)

  • confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis (Liber Iosue 1, 7)

  • misit ergo Josue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul (Liber Iosue 7, 22)

  • ubi dixit Josue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israël et cuncta quæ illius erant igne consumpta sunt (Liber Iosue 7, 25)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina