Trouvé 3276 Résultats pour: cor

  • hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (Epistula ad Titum 1, 5)

  • non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti (Epistula ad Titum 3, 5)

  • hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita (Epistula ad Titum 3, 10)

  • minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum (Epistula ad Hebraeos 2, 7)

  • eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi (Epistula ad Hebraeos 2, 17)

  • nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto (Epistula ad Hebraeos 3, 8)

  • quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas (Epistula ad Hebraeos 3, 10)

  • videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo (Epistula ad Hebraeos 3, 12)

  • dum dicitur hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione (Epistula ad Hebraeos 3, 15)

  • iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra (Epistula ad Hebraeos 4, 7)

  • vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis (Epistula ad Hebraeos 4, 12)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina