Trouvé 180 Résultats pour: castra in Galgalis

  • timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt (Liber I Samuelis 4, 7)

  • et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)

  • surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)

  • tulit autem populus de præda oves et boves primitias eorum quæ cæsa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 21)

  • et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 33)

  • dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis œphi pulentæ et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos (Liber I Samuelis 17, 17)

  • et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum (Liber I Samuelis 17, 53)

  • ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)

  • et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis (Liber I Samuelis 28, 5)

  • et dabit Dominus etiam Israël tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israël tradet Dominus in manu Philisthim (Liber I Samuelis 28, 19)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra (Liber II Samuelis 2, 8)

  • Abner autem et viri ejus abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Jordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra (Liber II Samuelis 2, 29)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina