Trouvé 55 Résultats pour: beatus

  • quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium (Epistula I ad Timotheum 6, 15)

  • beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)

  • qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit (Epistula Iacobi 1, 25)

  • beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiæ et servant ea quæ in ea scripta sunt tempus enim prope est (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 15)

  • beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis (Apocalypsis Ioannis 20, 6)

  • et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiæ libri hujus (Apocalypsis Ioannis 22, 7)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina