Trouvé 367 Résultats pour: amo

  • habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)

  • tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon (Liber Iosue 10, 12)

  • Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Jebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe (Liber Iosue 11, 3)

  • Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Iosue 12, 2)

  • tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Jebuseus (Liber Iosue 12, 8)

  • ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei (Liber Iosue 13, 4)

  • et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon (Liber Iosue 13, 10)

  • et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon (Liber Iosue 13, 17)

  • omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terræ (Liber Iosue 13, 21)

  • et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir (Liber Iosue 13, 26)

  • et Achran et Roob et Amon et Canæ usque ad Sidonem magnam (Liber Iosue 19, 28)

  • et trans Jordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse (Liber Iosue 20, 8)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina