Trouvé 302 Résultats pour: album gentes

  • qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas (Actus Apostolorum 14, 15)

  • cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere (Actus Apostolorum 15, 7)

  • ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens hæc (Actus Apostolorum 15, 17)

  • contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam (Actus Apostolorum 18, 6)

  • audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Judæorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi (Actus Apostolorum 21, 21)

  • cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est (Epistula ad Romanos 2, 24)

  • quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est (Epistula ad Romanos 9, 30)

  • gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • et iterum dicit lætamini gentes cum plebe ejus (Epistula ad Romanos 15, 10)

  • et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi (Epistula ad Romanos 15, 11)

  • et rursus Esajas ait erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt (Epistula ad Romanos 15, 12)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina