Trouvé 43 Résultats pour: adoraverunt

  • et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam cæli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)

  • præcepit autem David universæ ecclesiæ benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)

  • respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Ægypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa hæc mala (Liber II Paralipomenon 7, 22)

  • Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)

  • postquam autem obiit Jojada ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis (Liber II Paralipomenon 24, 17)

  • cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 29)

  • præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)

  • et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram (Liber Nehemiae 8, 6)

  • quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)

  • manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram (Liber Psalmorum 21, 30)

  • et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile (Liber Psalmorum 105, 19)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina