Trouvé 10 Résultats pour: Zamri
et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediæ partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa (Liber I Regum 16, 9)
inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Juda et regnavit pro eo (Liber I Regum 16, 10)
delevitque Zamri omnem domum Baasa juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetæ (Liber I Regum 16, 12)
anno vicesimo et septimo Asa regis Juda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum (Liber I Regum 16, 15)
cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris (Liber I Regum 16, 16)
videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est (Liber I Regum 16, 18)
reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum ejus et tyrannidis nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 20)
ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum (Liber II Regum 9, 31)
filii quoque Zaræ Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque (Liber I Paralipomenon 2, 6)
Ahaz autem genuit Jara et Jara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa (Liber I Paralipomenon 9, 42)