Mosaico decorativo

Trouvé 2042 Résultats pour: Vocavit Deus

  • et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israël ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo (Prophetia Ezechielis 38, 18)

  • et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur (Prophetia Ezechielis 38, 21)

  • tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal (Prophetia Ezechielis 39, 1)

  • super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 5)

  • ecce venit et factum est ait Dominus Deus hæc est dies de qua locutus sum (Prophetia Ezechielis 39, 8)

  • et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 10)

  • sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 13)

  • tu ergo fili hominis hæc dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israël ut comedatis carnes et bibatis sanguinem (Prophetia Ezechielis 39, 17)

  • et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 20)

  • et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps (Prophetia Ezechielis 39, 22)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Jacob et miserebor omnis domus Israël et adsumam zelum pro nomine sancto meo (Prophetia Ezechielis 39, 25)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi (Prophetia Ezechielis 39, 28)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina