Mosaico decorativo

Trouvé 2185 Résultats pour: Vir

  • et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram (Prophetia Zachariae 1, 10)

  • et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)

  • et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu ejus funiculus mensorum (Prophetia Zachariae 2, 1)

  • audi Jesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum (Prophetia Zachariae 3, 10)

  • et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo (Prophetia Zachariae 4, 1)

  • et loqueris ad eum dicens hæc ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen ejus et subter eum orietur et ædificabit templum Domino (Prophetia Zachariae 6, 12)

  • et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini (Prophetia Zachariae 7, 2)

  • et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo (Prophetia Zachariae 7, 10)

  • hæc dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum (Prophetia Zachariae 8, 4)

  • hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • quid enim bonum ejus est et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines (Prophetia Zachariae 9, 17)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina