Trouvé 54 Résultats pour: Veteris Testamentum

  • vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris (Epistula ad Hebraeos 9, 16)

  • testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est (Epistula ad Hebraeos 9, 17)

  • hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina