Trouvé 148 Résultats pour: Vester

  • vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)

  • postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)

  • omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 28)

  • ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 43)

  • æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)

  • nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 25, 17)

  • ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus (Liber Leviticus 25, 38)

  • ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 26, 1)

  • ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus (Liber Leviticus 26, 12)

  • ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti (Liber Leviticus 26, 13)

  • consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma præbebunt (Liber Leviticus 26, 20)

  • si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester (Liber Numeri 10, 10)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina