Trouvé 601 Résultats pour: Verbum Dei Audi
sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Juda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum (Liber Ieremiae 7, 2)
sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (Liber Ieremiae 7, 23)
confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini projecerunt et sapientia nulla est in eis (Liber Ieremiae 8, 9)
quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat (Liber Ieremiae 9, 12)
audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum (Liber Ieremiae 9, 20)
audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israël (Liber Ieremiae 10, 1)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 11, 1)
et possedi lumbare juxta verbum Domini et posui circa lumbos meos (Liber Ieremiae 13, 2)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 13, 8)
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis (Liber Ieremiae 14, 1)
et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer (Liber Ieremiae 14, 17)
inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum (Liber Ieremiae 15, 16)