Trouvé 181 Résultats pour: Vade

  • dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si jubes vadam in agrum et colligam spicas quæ metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi (Liber Ruth 2, 2)

  • et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt (Liber Ruth 2, 9)

  • tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israël det tibi petitionem quam rogasti eum (Liber I Samuelis 1, 17)

  • et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)

  • perierant autem asinæ Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)

  • nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa ejus non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum (Liber I Samuelis 15, 3)

  • et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum (Liber I Samuelis 15, 18)

  • et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei hujus dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit (Liber I Samuelis 17, 37)

  • mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas (Liber I Samuelis 20, 21)

  • si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus (Liber I Samuelis 20, 22)

  • et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego jacio cumque puer cucurrisset jecit aliam sagittam trans puerum (Liber I Samuelis 20, 36)

  • dedit igitur Jonathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem (Liber I Samuelis 20, 40)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina