Trouvé 34 Résultats pour: Utique
Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te (Actus Apostolorum 5, 9)
quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse (Actus Apostolorum 21, 22)
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere (Actus Apostolorum 28, 4)
non utique fornicariis hujus mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse (Epistula I ad Corinthios 5, 10)
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
quod si nosmet ipsos dijudicaremus non utique judicaremur (Epistula I ad Corinthios 11, 31)
de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur (Epistula ad Hebraeos 8, 7)
et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi (Epistula ad Hebraeos 11, 15)
ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis (Epistula I Ioannis 2, 19)