Trouvé 12722 Résultats pour: Ut
sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos (Liber Exodus 19, 22)
cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos (Liber Exodus 19, 24)
locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos (Liber Exodus 20, 1)
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)
memento ut diem sabbati sanctifices (Liber Exodus 20, 8)
septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (Liber Exodus 20, 10)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinæ montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)
dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)
sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo (Liber Exodus 21, 4)
