Trouvé 12722 Résultats pour: Ut
nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus (Liber Genesis 50, 21)
quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham Isaac et Jacob (Liber Genesis 50, 23)
erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta Joseph autem in Ægypto erat (Liber Exodus 1, 5)
præposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses (Liber Exodus 1, 11)
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur (Liber Exodus 1, 14)
dixit autem rex Ægypti obsetricibus Hebræorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua (Liber Exodus 1, 15)
timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti sed conservabant mares (Liber Exodus 1, 17)
quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis (Liber Exodus 1, 18)
quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt (Liber Exodus 1, 19)
præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate (Liber Exodus 1, 22)
ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei quæ cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam (Liber Exodus 2, 5)
cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebræam mulierem quæ nutrire possit infantulum (Liber Exodus 2, 7)
