Trouvé 12722 Résultats pour: Ut
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus (Liber Genesis 34, 16)
sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus (Liber Genesis 34, 17)
ingressique portam urbis locuti sunt populo (Liber Genesis 34, 20)
quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea (Liber Genesis 34, 30)
responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra (Liber Genesis 34, 31)
interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum (Liber Genesis 35, 1)
Jacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra (Liber Genesis 35, 2)
surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meæ et fuit socius itineris mei (Liber Genesis 35, 3)
eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccæ et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus (Liber Genesis 35, 8)
apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriæ benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
egrediente autem anima præ dolore et inminente jam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteræ (Liber Genesis 35, 18)
