Trouvé 12722 Résultats pour: Ut
nemo militans inplicat se negotiis sæcularibus ut ei placeat cui se probavit (Epistula II ad Timotheum 2, 4)
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti (Epistula II ad Timotheum 2, 10)
hæc commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem (Epistula II ad Timotheum 2, 16)
et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus (Epistula II ad Timotheum 2, 17)
in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
juvenilia autem desideria fuge sectare vero justitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro (Epistula II ad Timotheum 2, 22)
stultas autem et sine disciplina quæstiones devita sciens quia generant lites (Epistula II ad Timotheum 2, 23)
servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa (Epistula II ad Timotheum 3, 1)
habentes speciem quidem pietatis virtutem autem ejus abnegantes et hos devita (Epistula II ad Timotheum 3, 5)
