Trouvé 1073 Résultats pour: Usque
dies autem victoriæ hujus festivitatem ab Hebræis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem (Liber Iudith 16, 31)
in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias (Liber Esther 1, 1)
cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus jussit convivium præparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat (Liber Esther 1, 5)
missæ sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Judæos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent (Liber Esther 3, 13)
et hoc hejulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare (Liber Esther 4, 2)
accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)
egressus igitur Satan a facie Domini percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus (Liber Iob 2, 7)
de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in æternum peribunt (Liber Iob 4, 20)
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt (Liber Iob 6, 20)
si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras (Liber Iob 7, 4)
forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies (Liber Iob 11, 7)
usque ad quem finem verba jactabitis intellegite prius et sic loquamur (Liber Iob 18, 2)