Trouvé 1032 Résultats pour: Uri
sed anima quæ tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino (Liber Baruch 2, 18)
audi Israël mandata vitæ auribus percipite ut scias prudentiam (Liber Baruch 3, 9)
qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum (Liber Baruch 3, 18)
ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace (Liber Baruch 6, 2)
opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos (Liber Baruch 6, 12)
et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur (Liber Baruch 6, 17)
a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes (Liber Baruch 6, 45)
aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quæ ab ipsis fabricata sunt esse dii (Liber Baruch 6, 46)
reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris (Liber Baruch 6, 47)
judicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculæ inter medium cæli et terræ (Liber Baruch 6, 53)
non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt (Liber Baruch 6, 56)
et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis (Prophetia Ezechielis 1, 14)