Trouvé 1032 Résultats pour: Uri
malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ et in fine hominis denudatio operum illius (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur (Liber Ecclesiasticus 14, 4)
jucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine æterno hereditabit illum (Liber Ecclesiasticus 15, 6)
multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea (Liber Ecclesiasticus 16, 6)
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
ornavit in æternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis (Liber Ecclesiasticus 16, 27)
a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis (Liber Ecclesiasticus 19, 11)
cataplectatio et iniuriæ adnullabunt substantiam sic substantia superbiæ eradicabitur (Liber Ecclesiasticus 21, 5)
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum (Liber Ecclesiasticus 21, 18)
qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient (Liber Ecclesiasticus 24, 29)
beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat justitiam auri audienti (Liber Ecclesiasticus 25, 12)