Mosaico decorativo

Trouvé 1032 Résultats pour: Uri

  • hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni cælo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur (Liber Deuteronomii 2, 25)

  • cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quæ non habebant muros (Liber Deuteronomii 3, 5)

  • Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Jair usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 3, 14)

  • scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 5)

  • mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cærimonias et judicia quæ facere deberetis in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 14)

  • testes invoco hodie cælum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Jordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus (Liber Deuteronomii 4, 26)

  • vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)

  • quin potius hæc facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite (Liber Deuteronomii 7, 5)

  • adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini (Liber Deuteronomii 8, 3)

  • ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cujus lapides ferrum sunt et de montibus ejus æris metalla fodiuntur (Liber Deuteronomii 8, 9)

  • habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam (Liber Deuteronomii 8, 13)

  • et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullæ omnino aquæ qui eduxit rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina