Trouvé 970 Résultats pour: Ubi

  • ingrediensque ad eam ait dimitte me ut cœam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo (Liber Genesis 38, 16)

  • interrogavit homines loci illius ubi est mulier quæ sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix (Liber Genesis 38, 21)

  • tradiditque Joseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus (Liber Genesis 39, 20)

  • ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum (Liber Genesis 41, 11)

  • ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros (Liber Genesis 43, 18)

  • festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo et erumpebant lacrimæ et introjens cubiculum flevit (Liber Genesis 43, 30)

  • emit igitur Joseph omnem terram Ægypti vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni (Liber Genesis 47, 20)

  • effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum ejus (Liber Genesis 49, 4)

  • veneruntque ad aream Atad quæ sita est trans Jordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies (Liber Genesis 50, 10)

  • at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem (Liber Exodus 2, 20)

  • apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur (Liber Exodus 3, 2)

  • cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (Liber Exodus 3, 4)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina