Mosaico decorativo

Trouvé 778 Résultats pour: Tuum

  • si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem (Liber Isaiae 58, 13)

  • surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est (Liber Isaiae 60, 1)

  • tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi (Liber Isaiae 60, 5)

  • et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)

  • juravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suæ si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti (Liber Isaiae 62, 8)

  • quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari (Liber Isaiae 63, 2)

  • quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)

  • tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum (Liber Isaiae 63, 16)

  • quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam (Liber Isaiae 63, 18)

  • facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos (Liber Isaiae 63, 19)

  • sicut exustio ignis tabescerent aquæ arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur (Liber Isaiae 64, 2)

  • non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostræ (Liber Isaiae 64, 7)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina