Trouvé 1573 Résultats pour: Tui
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël (Liber Baruch 2, 28)
noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto (Liber Baruch 3, 5)
inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum (Liber Baruch 3, 11)
civitates quibus servierunt filii tui punietur quæ accepit filios tuos (Liber Baruch 4, 32)
ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei (Liber Baruch 4, 37)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)
propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)
rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui (Liber Baruch 6, 31)
et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)
et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi (Prophetia Ezechielis 3, 10)
et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)
et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuæ (Prophetia Ezechielis 3, 24)