Trouvé 525 Résultats pour: Tribus Militibus Saul: Stories
pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis (Liber II Regum 17, 5)
iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)
viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna (Liber II Regum 23, 31)
in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum (Liber II Regum 24, 1)
decem et octo annorum erat Jojachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Næstha filia Helnathan de Hierusalem (Liber II Regum 24, 8)
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quæ juxta amnem sita est (Liber I Paralipomenon 1, 48)
mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor (Liber I Paralipomenon 1, 49)
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)
filii Symeon Namuhel et Jamin Jarib Zara Saul (Liber I Paralipomenon 4, 24)
in diebus autem Saul prœliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 10)
filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam (Liber I Paralipomenon 5, 18)
filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)