Mosaico decorativo

Trouvé 2362 Résultats pour: Tribubus Israel

  • fecit ergo Josue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israël ut non occiderentur (Liber Iosue 9, 26)

  • quæ cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Josue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi ejus sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël et essent fœderati eorum (Liber Iosue 10, 1)

  • ascendite ad me et ferte præsidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Josue et filios Israël (Liber Iosue 10, 4)

  • et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)

  • cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)

  • tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon (Liber Iosue 10, 12)

  • non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël (Liber Iosue 10, 14)

  • reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ (Liber Iosue 10, 15)

  • cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas (Liber Iosue 10, 20)

  • reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est (Liber Iosue 10, 21)

  • cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent (Liber Iosue 10, 24)

  • transivit cum omni Israël de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam (Liber Iosue 10, 29)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina