Mosaico decorativo

Trouvé 3944 Résultats pour: Tri

  • qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri (Liber Leviticus 20, 14)

  • qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suæ et viderit turpitudinem ejus illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam (Liber Leviticus 20, 17)

  • qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt (Liber Leviticus 20, 21)

  • sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur (Liber Leviticus 21, 9)

  • viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo (Liber Leviticus 21, 14)

  • sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22, 13)

  • si cæcum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini (Liber Leviticus 22, 22)

  • omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis (Liber Leviticus 22, 24)

  • bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suæ die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino (Liber Leviticus 22, 27)

  • sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 3)

  • panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris (Liber Leviticus 23, 14)

  • ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini (Liber Leviticus 23, 17)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina