Trouvé 3944 Résultats pour: Tri
facies et atrium tabernaculi in cujus plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (Liber Exodus 27, 9)
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnæ decem basesque totidem (Liber Exodus 27, 12)
in ea quoque atrii latitudine quæ respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt (Liber Exodus 27, 13)
in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem (Liber Exodus 27, 16)
omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus æneis (Liber Exodus 27, 17)
in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases æneas (Liber Exodus 27, 18)
cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cærimonias tam paxillos ejus quam atrii ex ære facies (Liber Exodus 27, 19)
faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem (Liber Exodus 28, 2)
hæc autem erunt vestimenta quæ facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis ejus ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 28, 4)
habebuntque nomina filiorum Israël duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus (Liber Exodus 28, 21)
et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat junctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari (Liber Exodus 28, 28)
pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)