Mosaico decorativo

Trouvé 3944 Résultats pour: Tri

  • et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo (Liber Sapientiae 16, 8)

  • pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)

  • hoc autem iterum ut nutrirentur justi etiam suæ virtutis oblitus est (Liber Sapientiae 16, 23)

  • propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt (Liber Sapientiae 16, 25)

  • neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)

  • nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et ærem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre (Liber Sapientiae 17, 9)

  • illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus juramentis crediderunt animæquiores essent (Liber Sapientiae 18, 6)

  • absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum et justitiæ legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos justos patri jam decantantes laudes (Liber Sapientiae 18, 9)

  • multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)

  • avus meus Jesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. (Liber Ecclesiasticus 0, 2)

  • nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Ægyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. (Liber Ecclesiasticus 0, 4)

  • itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. (Liber Ecclesiasticus 0, 5)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina