Trouvé 3944 Résultats pour: Tri
porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam (Liber I Regum 20, 1)
recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israël septem milia (Liber I Regum 20, 15)
et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium ejus venerant (Liber I Regum 20, 16)
servi vero regis Syriæ dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos (Liber I Regum 20, 23)
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita (Liber I Regum 20, 25)
dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israël clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israël forsitan salvabit animas nostras (Liber I Regum 20, 31)
ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem (Liber I Regum 21, 5)
ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)
et dicite eis hæc dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ donec revertar in pace (Liber I Regum 22, 27)
rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam nisi contra regem Israël solum (Liber I Regum 22, 31)
dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 40)
triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Salai (Liber I Regum 22, 42)