Mosaico decorativo

Trouvé 506 Résultats pour: Tod

  • si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne jumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit (Liber Exodus 22, 10)

  • omnia quæ dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non jurabitis neque audietur ex ore vestro (Liber Exodus 23, 13)

  • sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 23, 15)

  • ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi (Liber Exodus 23, 20)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)

  • custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui (Liber Exodus 31, 14)

  • custodiant filii Israël sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)

  • qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem (Liber Exodus 34, 7)

  • sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut præcepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Ægypto (Liber Exodus 34, 18)

  • die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi præceptum est (Liber Leviticus 8, 35)

  • custodite leges meas atque judicia quæ faciens homo vivet in eis ego Dominus (Liber Leviticus 18, 5)

  • custodite legitima mea atque judicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos (Liber Leviticus 18, 26)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina