Mosaico decorativo

Trouvé 86 Résultats pour: Tir

  • infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra (Liber Genesis 17, 12)

  • jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena (Liber Genesis 21, 23)

  • dixit quoque Rebecca ad Isaac tædet me vitæ meæ propter filias Heth si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ nolo vivere (Liber Genesis 27, 46)

  • egressus est post hæc vir de domo Levi accepta uxore stirpis suæ (Liber Exodus 2, 1)

  • mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur (Liber Leviticus 6, 18)

  • ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ quia ego Dominus qui sanctifico eum (Liber Leviticus 21, 15)

  • dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt et quæ obtulerunt filii Israël Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus (Liber Leviticus 22, 3)

  • si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe ejus (Liber Leviticus 25, 47)

  • et omnis de stirpe ejus summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum (Liber Numeri 2, 4)

  • omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti (Liber Numeri 2, 8)

  • sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi (Liber Numeri 13, 29)

  • quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israël moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia (Liber Numeri 23, 10)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina