Trouvé 1217 Résultats pour: Tibi
qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi (Liber Ieremiae 32, 18)
qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc et in Israël et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 32, 20)
clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis (Liber Ieremiae 33, 3)
cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebræum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam (Liber Ieremiae 34, 14)
tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc (Liber Ieremiae 36, 2)
et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)
dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies (Liber Ieremiae 38, 15)
respondit autem Hieremias non te tradent audi quæso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua (Liber Ieremiae 38, 20)
si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex (Liber Ieremiae 38, 25)
sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus (Liber Ieremiae 39, 18)
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum (Liber Ieremiae 40, 5)
