Trouvé 1217 Résultats pour: Tibi
et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra (Liber I Paralipomenon 17, 8)
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus (Liber I Paralipomenon 17, 10)
et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum et tu Domine factus es Deus ejus (Liber I Paralipomenon 17, 22)
dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in præsidium (Liber I Paralipomenon 19, 12)
vade et loquere ad David et dic hæc dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi (Liber I Paralipomenon 21, 10)
dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita (Liber I Paralipomenon 21, 24)
filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus (Liber I Paralipomenon 22, 9)
det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui (Liber I Paralipomenon 22, 12)
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua (Liber I Paralipomenon 28, 21)
tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)
nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum (Liber I Paralipomenon 29, 13)
quis ego et quis populus meus ut possimus hæc tibi universa promittere tua sunt omnia et quæ de manu tua accepimus dedimus tibi (Liber I Paralipomenon 29, 14)