Trouvé 2039 Résultats pour: Testimonium Domini
porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël (Liber II Regum 10, 31)
eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram (Liber II Regum 11, 3)
anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)
duæ vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem (Liber II Regum 11, 7)
qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini (Liber II Regum 11, 10)
produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex (Liber II Regum 11, 12)
audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini (Liber II Regum 11, 13)
præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini (Liber II Regum 11, 15)
pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (Liber II Regum 11, 17)
ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terræ deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium et sedit super thronum regum (Liber II Regum 11, 19)
dixitque Joas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quæ inlata fuerit in templum Domini a prætereuntibus quæ offertur pro pretio animæ et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini (Liber II Regum 12, 4)