Trouvé 1271 Résultats pour: Terra Sancta
dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino (Liber II Regum 5, 17)
quæ surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis (Liber II Regum 8, 2)
cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis (Liber II Regum 8, 3)
mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno (Liber II Regum 13, 20)
indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra (Liber II Regum 15, 20)
factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos (Liber II Regum 17, 7)
usquequo auferret Dominus Israël a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israël de terra sua in Assyrios usque in diem hanc (Liber II Regum 17, 23)
sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate (Liber II Regum 17, 36)
ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua (Liber II Regum 19, 7)
venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone (Liber II Regum 20, 14)
et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)