Trouvé 1271 Résultats pour: Terra Sancta
commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est (Liber II Samuelis 22, 8)
sicut lux auroræ oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra (Liber II Samuelis 23, 4)
et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem (Liber II Samuelis 24, 8)
cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem (Liber II Samuelis 24, 13)
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo (Liber II Samuelis 24, 21)
et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum (Liber I Regum 1, 40)
Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher (Liber I Regum 4, 10)
Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quæ erant in illa terra (Liber I Regum 4, 19)
factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino (Liber I Regum 6, 1)
in campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan (Liber I Regum 7, 46)
in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)
et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 21)