Trouvé 1271 Résultats pour: Terra Sancta
locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti in terram quam juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam (Liber Exodus 33, 1)
labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum (Liber Exodus 40, 11)
hæc quoque est lex hostiæ pro delicto sancta sanctorum est (Liber Leviticus 7, 1)
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quæ sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini (Liber Leviticus 10, 17)
præsertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut præceptum est mihi (Liber Leviticus 10, 18)
hoc quoque inter polluta reputabitur de his quæ moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula juxta genus suum (Liber Leviticus 11, 29)
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum (Liber Leviticus 11, 45)
ista est lex animantium et volucrum et omnis animæ viventis quæ movetur in aqua et reptat in terra (Liber Leviticus 11, 46)
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est (Liber Leviticus 14, 13)
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita (Liber Leviticus 14, 43)
tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti hæc enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur (Liber Leviticus 16, 4)
adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta (Liber Leviticus 16, 12)