Mosaico decorativo

Trouvé 3379 Résultats pour: Terra Israel

  • videntes itaque filii Israël fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos (Liber Iudith 15, 3)

  • et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent (Liber Iudith 15, 4)

  • misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël (Liber Iudith 15, 5)

  • quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)

  • per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)

  • exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël (Liber Iudith 16, 9)

  • post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)

  • in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)

  • vir erat in terra Hus nomine Job et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo (Liber Iob 1, 1)

  • dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo (Liber Iob 1, 8)

  • nonne tu vallasti eum ac domum ejus universamque substantiam per circuitum operibus manuum ejus benedixisti et possessio illius crevit in terra (Liber Iob 1, 10)

  • et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina