Trouvé 116 Résultats pour: Syn
et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)
te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 3)
ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
et cum oratis non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
et circumibat Jesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos (Evangelium secundum Matthaeum 10, 17)
et cum inde transisset venit in synagogam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 12, 9)
et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia hæc et virtutes (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 6)
ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos (Evangelium secundum Marcum 1, 21)